previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
non aptum numeris nomen habere meis,
in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
5 ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota
quolibet ex istis scilicet ire locis.
nulla mihi cura est, terra quo mittar 1 ab ista,
hac quia, quam video, gratior omnis erit.
in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
10mittite, praesenti dum careamus humo.
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
siquid et inferius quam Styga mundus habet,
gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
15 talia suscensent 2 propter mihi verba Tomitae,
iraque carminibus publica mota meis.
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
plectar et incauto semper ab ingenio?
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
20telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
ad veteres scopulos iterum devertor 3 et illas,
in quibus offendit naufraga puppis, aquas? [p. 480]
sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
25 quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
littera de vobis est mea questa nihil,
frigus et incursus omni de parte timendos
et quod pulsetur murus ab hoste queror,
in loca, non homines, verissima crimina dixi.
30culpatis vestrum vos quoque saepe solum,
esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
ansa est agricolae Musa docere senis:
et fuerat genitus terra,
qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
35 quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
hoc tamen asperitas indice docta 4 loci est.
non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
falsa tamen passa est aequa convicia mente,
40obfuit auctori nec fera lingua suo.
at malus interpres populi mihi concitat iram
inque novum crimen carmina nostra vocat.
tam felix utinam quam pectore candidus essem!
extat adhuc nemo saucius ore meo.
45 adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,
non mordenda mihi turba fidelis erat.
molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
tam mites Graios indicat esse viros.
gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo
50non potuit nostris lenior esse malis.
quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
is datus a vobis est mihi nuper honor. [p. 482]
solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,
exceptis, siqui munera legis habent.
55tempora sacrata mea sunt velata corona,
publicus invito quam favor inposuit,
quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
erranti tutum quae dedit una locum,
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
60tempus ad hoc nobis hospita fida manet,
di modo fecissent, placidae spem posset habere
pacis, et a gelido longius axe foret.

1 muter

2 succensent

3 devertar

4 dicta nota ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: